monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6 > 9 > sectio 4 > 47 > sectio 85 > sectio 176 > sectio 73 > 6 > 17 > 9 > sectio 4 > sectio 86 > sectio 1 > sectio 33 > cpl894.152 > csg75.532 > 22 > 9 > sectio 87 > 3 > 13 > sectio 30 > 43 > 1 > 30 > sectio 17 > sectio 17 > 12 > 16 > CAPUT XXI. > sluMscr.Dresd.A.145.b.139 > sectio 74 > 25
Cassianus, Collationes, 3, 24, XXIV. Cur amarum iugum et grave onus Domini sentiatur? <<<     >>> XXVI. Quomodo perfecte abrenuntiantibus centuplum in hoc mundo repromittatur.

CAPUT XXV. Quid nobis utilitatis conferant tentationes. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quisquis autem in veritate huic mundo renuntians super se tulerit iugum Christi, et didicerit ab eo, quotidianis iniuriarum exercitiis eruditus, quia mitis est et humilis corde, in cunctis tentationibus manebit semper immobilis, omnia que illi cooperabuntur in bonum. Verba enim Dei, secundum Abdiam prophetam, bona sunt cum eo qui recte graditur. Et iterum: Quia rectae viae Domini, et iusti incedunt in eis, praevaricatores vero corruent in eis. Maiora igitur nobis per colluctationem tentationum, laudis contulit praemia, benigna erga nos gratia Salvatoris, quam si omnem a nobis necessitatem certaminis abstulisset.
2 Etenim sublimioris praestantiorisque virtutis est, passionibus aerumnisque vallatum, manere semper immobilem, et, adversum se saevientibus cunctis, certum de praesidio Dei atque intrepidum perdurare; humanisque incursibus velut armis invictae virtutis accinctum gloriosissime de impatientia triumphare, et acquirere quodammodo de infirmitate virtutum, quia virtus in infirmitate perficitur. Ecce enim dedi te, inquit Dominus, in columnam ferream, et in murum aereum super omnem terram, regibus Iuda, et principibus, et omni populo terrae, et belligerabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus. Ergo secundum veram Domini traditionem, via regia suavis ac levis est, licet dura et aspera sentiatur.
3 Pie enim ac fideliter servientes, cum tulerint iugum Domini super se, et didicerint ab eo quia mitis est et humilis corde, iam quodammodo terrenarum passionum deponentes sarcinam, non laborem, sed requiem animabus suis Domino praestante reperient, sicut per Ieremiam prophetam ipse testatus est, dicens: State super vias et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris; fient namque eis continuo prava in directa, et aspera in vias planas (Isaiae XL); et gustantes videbunt quam suavis est Dominus; audientesque Christum in Evangelio proclamantem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos; depositis ponderibus vitiorum, quae sequuntur intelligent, Quia iugum meum suave est, et onus meum leve (Ibid.). Habet ergo refrigerium via Domini, si secundum legem ipsius teneatur.
4 Sed nos sumus qui dolores nobis atque tormenta turbulentis distentionibus procuramus, dum malumus vias saeculi huius pravas atque perversas etiam cum summo discrimine ac difficultate sectari. Cum vero hoc modo grave nobis ac durum iugum Domini fecerimus blasphemo iam spiritu, vel de ipsius iugi, vel de Christi qui illud imponit, duritia atque asperitate causamur, secundum illud, Insipientia viri corrumpit vias eius. Deum autem causatur corde suo. Et secundum Aggaeum prophetam, cum dixerimus, Quia via Domini non dirigit, congrue respondetur nobis a Domino: Numquid via mea non dirigit?
5 Nonne magis viae vestrae sunt pravae? Et revera si comparare volueris splendentem virginitatis florem et suave olentem castimoniae puritatem tetris ac fetidis libidinum volutabris, quietem securitatemque monachorum periculis et aerumnis quibus mundi huius homines implicantur, paupertatis nostrae requiem edacibus divitum tristitiis ac pervigilibus curis, in quibus non absque summo vitae periculo diebus ac noctibus consumuntur, suavissimum iugum Christi onusque levissimum facillime comprobabis.